monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 7

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Hrabanus Maurus, Martyrologium, 1, 7
VII ID. Passio sanctae Faustae virginis, sub Maximiano imperatore, quae Evilasium primum palatii, tortorem suum, patientiae suae virtute convertit ad fidem, nec non et praefectum, cui iussum est eam torquere; quae suspensa ferramentis lacerabatur, postea bestiis tradita, a nulla earum contaminata est. Deinde clavis caput eius confixum est; postea in sartaginem ferventem pice missa, sed non laesa. Sicque cum Evilasio, et praefecto in tormentis constituta, reddidit spiritum: populi vero Christiani haec audientes sepelierunt corpora sanctorum.